Epistola ad Philippenses*

Caput 3: Versus 19

Quorum deus venter est.Quasi in esca salus, ut deus sit venter, et gloriantur in pudendis circumcicis, quod est terrena sapere, et quidquid faciunt, pro ventre faciunt. Vel escas quae ventris sunt, faciunt deum: dum eas justificare homines dicunt, et gloria eorum in talibus est, unde confundi et erubescere possunt, dum per temporalia se justificari dicunt. Itaque gloria eorum temporalis perducet eos ad confusionem aeternam.
(* Traductions européennes)